monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 2
Denique et tu, audita sententia Salvatoris: 'Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me' ; verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Iacob. Tunicam mutas cum animo, nec pleno marsupio, gloriosas sordes appetis: sed puris manibus et candido pectore, pauperem te et spiritu et operibus gloriaris. Nihil est enim grande, tristi et lurida facie, vel simulare, vel ostentare ieiunia: possessionum redditibus abundare, et vile iactare palliolum. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit; nec putavit se simul posse et virtutes et divitias possidere. Nos suffarcinati auro, Christum pauperem sequimur; et sub praetextu eleemosynae, pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere, qui nostra timide reservamus? Plenus venter facile de ieiuniis disputat. Non Ierosolymis fuisse, sed Ierosolymis bene vixisse, laudandum est. Illa expetenda, illa laudanda est civitas, non quae occidit Prophetas, et Christi sanguinem fudit; sed quam fluminis impetus laetificat : quae in monte sita, caelari non potest: quam matrem sanctorum Apostolus clamitat: in qua se municipatum cum iustis laetatur habere.